domingo, 23 de diciembre de 2007

Ovidius; Fasti; liber VI

P. Ovidius Naso

Fasti

Liber VI

Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas:
quae placeat, positis omnibus ipse leges.
facta canam; sed erunt qui me finxisse loquantur,
nullaque mortali numina visa putent.
est deus in nobis, agitante calescimus illo; 5
impetus hic sacrae semina mentis habet:
fas mihi praecipue voltus vidisse deorum,
vel quia sum vates, vel quia sacra cano.
est nemus arboribus densum, secretus ab omni
voce locus, si non obstreperetur aquis: 10
hic ego quaerebam coepti quae mensis origo
esset, et in cura nominis huius eram.
ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi
viderat, Ascraeas cum sequeretur oves;
nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae 15
contulit: ex illis sed tamen una fuit,
ex illis fuit una, sui germana mariti;
haec erat, agnovi, quae stat in arce Iovis.
horrueram tacitoque animum pallore fatebar;
tum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus. 20
namque ait 'o vates, Romani conditor anni,
ause per exiguos magna referre modos,
ius tibi fecisti numen caeleste videndi,
cum placuit numeris condere festa tuis:
ne tamen ignores volgique errore traharis, 25
Iunius a nostro nomine nomen habet.
est aliquid nupsisse Iovi, Iovis esse sororem:
fratre magis dubito glorier anne viro.
si genus aspicitur, Saturnum prima parentem
feci, Saturni sors ego prima fui. 30
a patre dicta meo quondam Saturnia Roma est:
haec illi a caelo proxima terra fuit.
si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis,
iunctaque Tarpeio sunt mea templa Iovi.
an potuit Maio paelex dare nomina mensi, 35
hic honor in nobis invidiosus erit?
cur igitur regina vocor princepsque dearum,
aurea cur dextrae sceptra dedere meae?
an facient mensem luces, Lucinaque ab illis
dicar, et a nullo nomina mense traham? 40
tum me paeniteat posuisse fideliter iras
in genus Electrae Dardaniamque domum.
causa duplex irae: rapto Ganymede dolebam,
forma quoque Idaeo iudice victa mea est.
paeniteat quod non foveo Carthaginis arces, 45
cum mea sint illo currus et arma loco:
paeniteat Sparten Argosque measque Mycenas
et veterem Latio subposuisse Samon:
adde senem Tatium Iunonicolasque Faliscos,
quos ego Romanis succubuisse tuli. 50
sed neque paeniteat, nec gens mihi carior ulla est:
hic colar, hic teneam cum Iove templa meo.
ipse mihi Mavors "commendo moenia" dixit
"haec tibi: tu pollens urbe nepotis eris."
dicta fides sequitur: centum celebramur in aris, 55
nec levior quovis est mihi mensis honor.
nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem
Roma: suburbani dant mihi munus idem.
inspice quos habeat nemoralis Aricia fastos
et populus Laurens Lanuviumque meum: 60
est illic mensis Iunonius. inspice Tibur
et Praenestinae moenia sacra deae,
Iunonale leges tempus: nec Romulus illas
condidit, at nostri Roma nepotis erat.'
finierat Iuno, respeximus: Herculis uxor 65
stabat, et in voltu signa vigoris erant.
'non ego, si toto mater me cedere caelo
iusserit, invita matre morabor' ait.
'nunc quoque non luctor de nomine temporis huius:
blandior, et partes paene rogantis ago, 70
remque mei iuris malim tenuisse precando:
et faveas causae forsitan ipse meae.
aurea possedit socio Capitolia templo
mater et, ut debet, cum Iove summa tenet;
at decus omne mihi contingit origine mensis: 75
unicus est, de quo sollicitamur, honor.
quid grave, si titulum mensis, Romane, dedisti
Herculis uxori, posteritasque memor?
haec quoque terra aliquid debet mihi nomine magni
coniugis: huc captas adpulit ille boves, 80
hic male defensus flammis et dote paterna
Cacus Aventinam sanguine tinxit humum.
ad propiora vocor: populum digessit ab annis
Romulus, in partes distribuitque duas;
haec dare consilium, pugnare paratior illa est, 85
haec aetas bellum suadet, at illa gerit.
sic statuit, mensesque nota secrevit eadem:
Iunius est iuvenum; qui fuit ante, senum.'
dixit; et in litem studio certaminis issent,
atque ira pietas dissimulata foret: 90
venit Apollinea longas Concordia lauro
nexa comas, placidi numen opusque ducis.
haec ubi narravit Tatium fortemque Quirinum
binaque cum populis regna coisse suis,
et lare communi soceros generosque receptos, 95
'his nomen iunctis Iunius' inquit 'habet.'
dicta triplex causa est. at vos ignoscite, divae:
res est arbitrio non dirimenda meo.
ite pares a me. perierunt iudice formae
Pergama: plus laedunt, quam iuvat una, duae. 100
1. H K : IVN : N 100a

Prima dies tibi, Carna, datur. dea cardinis haec est:
numine clausa aperit, claudit aperta suo.
unde datas habeat vires, obscurior aevo
fama; sed e nostro carmine certus eris.
adiacet antiquus Tiberino lucus Alerni: 105
pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt.
inde sata est nymphe (Cranaen dixere priores)
nequiquam multis saepe petita procis.
rura sequi iaculisque feras agitare solebat,
nodosasque cava tendere valle plagas; 110
non habuit pharetram, Phoebi tamen esse sororem
credebant, nec erat, Phoebe, pudenda tibi.
huic aliquis iuvenum dixisset amantia verba,
reddebat tales protinus illa sonos:
'haec loca lucis habent nimis, et cum luce pudoris: 115
si secreta magis ducis in antra, sequor.'
credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistit,
et latet et nullo est invenienda modo.
viderat hanc Ianus, visaeque cupidine captus
ad duram verbis mollibus usus erat. 120
nympha iubet quaeri de more remotius antrum,
utque comes sequitur, destituitque ducem.
stulta! videt Ianus quae post sua terga gerantur:
nil agis, et latebras respicit ille tuas.
nil agis, en! dixi: nam te sub rupe latentem 125
occupat amplexu, speque potitus ait
'ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto:
hoc pretium positae virginitatis habe.'
sic fatus spinam, qua tristes pellere posset
a foribus noxas (haec erat alba) dedit. 130
sunt avidae volucres, non quae Phineia mensis
guttura fraudabant, sed genus inde trahunt:
grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis;
canities pennis, unguibus hamus inest;
nocte volant puerosque petunt nutricis egentes, 135
et vitiant cunis corpora rapta suis;
carpere dicuntur lactentia viscera rostris,
et plenum poto sanguine guttur habent.
est illis strigibus nomen; sed nominis huius
causa quod horrenda stridere nocte solent. 140
sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt
neniaque in volucres Marsa figurat anus,
in thalamos venere Procae: Proca natus in illis
praeda recens avium quinque diebus erat,
pectoraque exsorbent avidis infantia linguis; 145
at puer infelix vagit opemque petit.
territa voce sui nutrix accurrit alumni,
et rigido sectas invenit ungue genas.
quid faceret? color oris erat qui frondibus olim
esse solet seris, quas nova laesit hiems. 150
pervenit ad Cranaen, et rem docet. illa 'timorem
pone: tuus sospes' dixit 'alumnus erit.'
venerat ad cunas; flebant materque paterque:
'sistite vos lacrimas, ipsa medebor' ait.
protinus arbutea postes ter in ordine tangit 155
fronde, ter arbutea limina fronde notat,
spargit aquis aditus (et aquae medicamen habebant)
extaque de porca cruda bimenstre tenet,
atque ita 'noctis aves, extis puerilibus' inquit
'parcite: pro parvo victima parva cadit. 160
cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras:
hanc animam vobis pro meliore damus.'
sic ubi libavit, prosecta sub aethere ponit,
quique adsint sacris respicere illa vetat:
virgaque Ianalis de spina subditur alba, 165
qua lumen thalamis parva fenestra dabat.
post illud nec aves cunas violasse feruntur,
et rediit puero qui fuit ante color.
Pinguia cur illis gustentur larda Kalendis
mixtaque cum calido sit faba farre rogas? 170
prisca dea est, aliturque cibis quibus ante solebat,
nec petit adscitas luxuriosa dapes.
piscis adhuc illi populo sine fraude natabat,
ostreaque in conchis tuta fuere suis;
nec Latium norat quam praebet Ionia dives 175
nec quae Pygmaeo sanguine gaudet avis;
et praeter pennas nihil in pavone placebat,
nec tellus captas miserat arte feras.
sus erat in pretio, caesa sue festa colebant;
terra fabas tantum duraque farra dabat. 180
quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis
ederit, huic laedi viscera posse negant.
Arce quoque in summa Iunoni templa Monetae
ex voto memorant facta, Camille, tuo.
ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam 185
a Capitolino reppulit arma Iove.
quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa
defensor solii, Iuppiter alte, tui!
vixit, ut occideret damnatus crimine regni:
hunc illi titulum longa senecta dabat. 190
Lux eadem Marti festa est, quem prospicit extra
adpositum Tectae porta Capena Viae.
te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur,
cum paene est Corsis obruta classis aquis.
haec hominum monimenta patent: si quaeritis astra, 195
tunc oritur magni praepes adunca Iovis.

2. A F 196a

Postera lux Hyadas, Taurinae cornua frontis,
evocat, et multa terra madescit aqua.

3. B C 198a

Mane ubi bis fuerit Phoebusque iteraverit ortus
factaque erit posito rore bis uda seges, 200
hac sacrata die Tusco Bellona duello
dicitur, et Latio prospera semper adest.
Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata
multum animo vidit, lumine cas erat.
prospicit a templo summum brevis area Circum: 205
est ibi non parvae parva columna notae;
hinc solet hasta manu, belli praenuntia, mitti,
in regem et gentes cum placet arma capi.

4. C C 208a

Altera pars Circi Custode sub Hercule tuta est,
quod deus Euboico carmine munus habet. 210
muneris est tempus qui Nonas Lucifer ante est;
si titulum quaeris, Sulla probavit opus.

5. D NON : N 212a

Quaerebam Nonas Sanco Fidione referrem
an tibi, Semo pater; tum mihi Sancus ait:
'cuicumque ex istis dederis, ego munus habebo: 215
nomina terna fero: sic voluere Cures.'
hunc igitur veteres donarunt aede Sabini,
inque Quirinali constituere iugo.

6. E N 218a

Est mihi, sitque, precor, nostris diuturnior annis,
filia, qua felix sospite semper ero. 220
hanc ego cum vellem genero dare, tempora taedis
apta requirebam, quaeque cavenda forent:
tum mihi post sacras monstratus Iunius Idus
utilis et nuptis, utilis esse viris,
primaque pars huius thalamis aliena reperta est; 225
nam mihi sic coniunx sancta Dialis ait:
'donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta
detulerit flavis in mare Thybris aquis,
non mihi detonso crinem depectere buxo,
non ungues ferro subsecuisse licet, 230
non tetigisse virum, quamvis Iovis ille sacerdos,
quamvis perpetua sit mihi lege datus.
tu quoque ne propera: melius tua filia nubet
ignea cum pura Vesta nitebit humo.'


7. F N 234a

Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebe 235
fertur, et a tergo non habet Ursa metum.
tunc ego me memini ludos in gramine Campi
aspicere et dici, lubrice Thybri, tuos.
festa dies illis qui lina madentia ducunt,
quique tegunt parvis aera recurva cibis. 240

8. G N 240a

Mens quoque numen habet: Mentis delubra videmus
vota metu belli, perfide Poene, tui.
Poene, rebellaras, et leto consulis omnes
attoniti Mauras pertimuere manus.
spem metus expulerat, cum Menti vota senatus 245
suscipit, et melior protinus illa venit.
aspicit instantes mediis sex lucibus Idus
illa dies qua sunt vota soluta deae.

9. H VEST : N 248a

Vesta, fave: tibi nunc operata resolvimus ora,
ad tua si nobis sacra venire licet. 250
in prece totus eram: caelestia numina sensi,
lactaque purpurea luce refulsit humus.
non equidem vidi (valeant mendacia vatum)
te, dea, nec fueras aspicienda viro;
sed quae nescieram quorumque errore tenebar 255
cognita sunt nullo praecipiente mihi.
dena quater memorant habuisse Parilia Romam,
cum flammae custos aede recepta dea est,
regis opus placidi, quo non metuentius ullum
numinis ingenium terra Sabina tulit. 260
quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres,
et paries lento vimine textus erat.
hic locus exiguus, qui sustinet Atria Vestae,
tunc erat intonsi regia magna Numae;
forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse 265
dicitur, et formae causa probanda subest.
Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrique:
significant sedem terra focusque suam.
terra pilae similis, nullo fulcimine nixa,
aere subiecto tam grave pendet onus: 270
ipsa volubilitas libratum sustinet orbem,
quique premat partes angulus omnis abest:
cumque sit in media rerum regione locata,
ut tangat nullum plusve minusve latus,
ni convexa foret, parti vicinior esset, 275
nec medium terram mundus haberet onus.
arte Syracosia suspensus in aere clauso
stat globus, immensi parva figura poli,
et quantum a summis, tantum secessit ab imis
terra; quod ut fiat forma rotunda facit. 280
par facies templi; nullus procurrit in illo
angulus, a pluvio vindicat imbre tholus.
cur sit virginibus, quaeris, dea culta ministris?
inveniam causas hac quoque parte suas.
ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas 285
semine Saturni; tertia Vesta fuit.
utraque nupserunt, ambae peperisse feruntur;
de tribus impatiens restitit una viri.
quid mirum, virgo si virgine laeta ministra
admittit castas ad sua sacra manus? 290
nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam;
nataque de flamma corpora nulla vides.
iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit
nec capit, et comites virginitatis amat.
esse diu stultus Vestae simulacra putavi, 295
mox didici curvo nulla subesse tholo.
ignis inexstinctus templo celatur in illo:
effigiem nullam Vesta nec ignis habet.
stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur;
causaque par Grai nominis esse potest. 300
at focus a flammis et quod fovet omnia dictus;
qui tamen in primis aedibus ante fuit.
hinc quoque vestibulum dici reor; inde precando
praefamur Vestam, quae loca prima tenet.
Ante focos olim scamnis considere longis 305
mos erat, et mensae credere adesse deos;
nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae,
ante Vacunales stantque sedentque focos.
venit in hos annos aliquid de more vetusto:
fert missos Vestae pura patella cibos. 310
Ecce coronatis panis dependet asellis,
et velant scabras florida serta molas.
sola prius furnis torrebant farra coloni
(et Fornacali sunt sua sacra deae):
subpositum cineri panem focus ipse parabat, 315
strataque erat tepido tegula quassa solo.
inde focum servat pistor dominamque focorum
et quae pumiceas versat asella molas.
praeteream referamne tuum, rubicunde Priape,
dedecus? est multi fabula parva ioci. 320
turrigera frontem Cybele redimita corona
convocat aeternos ad sua festa deos;
convocat et satyros et, rustica numina, nymphas;
Silenus, quamvis nemo vocarat, adest.
nec licet et longum est epulas narrare deorum: 325
in multo nox est pervigilata mero.
hi temere errabant in opacae vallibus Idae,
pars iacet et molli gramine membra levat;
hi ludunt, hos somnus habet; pars bracchia nectit
et viridem celeri ter pede pulsat humum. 330
Vesta iacet placidamque capit secura quietem,
sicut erat, positum caespite fulta caput.
at ruber hortorum custos nymphasque deasque
captat, et errantes fertque refertque pedes;
aspicit et Vestam: dubium nymphamne putarit 335
an scierit Vestam, scisse sed ipse negat.
spem capit obscenam, furtimque accedere temptat,
et fert suspensos corde micante gradus.
forte senex, quo vectus erat, Silenus asellum
liquerat ad ripas lene sonantis aquae; 340
ibat ut inciperet longi deus Hellesponti,
intempestivo cum rudit ille sono.
territa voce gravi surgit dea; convolat omnis
turba, per infestas effugit ille manus.
Lampsacos hoc animal solita est mactare Priapo, 345
'apta' canens 'flammis indicis exta damus.'
quem tu, diva, memor de pane monilibus ornas;
cessat opus, vacuae conticuere molae.
Nomine quam pretio celebratior arce Tonantis
dicam Pistoris quid velit ara Iovis. 350
cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis:
fecerat obsidio iam diuturna famem.
Iuppiter, ad solium superis regale vocatis,
'incipe' ait Marti; protinus ille refert:
'scilicet ignotum est quae sit fortuna malorum, 355
et dolor hic animi voce querentis eget.
si tamen ut referam breviter mala iuncta pudori
exigis, Alpino Roma sub hoste iacet.
haec est cui fuerat promissa potentia rerum,
Iuppiter? hanc terris impositurus eras? 360
iamque suburbanos Etruscaque contudit arma:
spes erat in cursu: nunc lare pulsa suo est.
vidimus ornatos aerata per atria picta
veste triumphales occubuisse senes;
vidimus Iliacae transferri pignora Vestae 365
sede: putant aliquos scilicet esse deos.
at si respicerent qua vos habitatis in arce
totque domos vestras obsidione premi,
nil opis in cura scirent superesse deorum,
et data sollicita tura perire manu. 370
atque utinam pugnae pateat locus; arma capessant,
et, si non poterunt exsuperare, cadant.
nunc inopes victus ignavaque fata timentes
monte suo clausos barbara turba premit.'
tunc Venus et lituo pulcher trabeaque Quirinus 375
Vestaque pro Latio multa locuta suo est.
'publica' respondit 'cura est pro moenibus istis'
Iuppiter 'et poenas Gallia victa dabit.
tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur
effice, nec sedes desere, Vesta, tuas. 380
quodcumque est solidae Cereris, cava machina frangat,
mollitamque manu duret in igne focus.'
iusserat, et fratris virgo Saturnia iussis
adnuit, et mediae tempora noctis erant.
iam ducibus somnum dederat labor. increpat illos 385
Iuppiter et sacro quid velit ore docet:
'surgite, et in medios de summis arcibus hostes
mittite, quam minime mittere voltis, opem.'
somnus abit, quaeruntque, novis ambagibus acti,
tradere quam nolint et iubeantur opem. 390
esse Ceres visa est; iaciunt Cerialia dona:
iacta super galeas scutaque longa sonant.
posse fame vinci spes excidit: hoste repulso
candida Pistori ponitur ara Iovi.
Forte revertebar festis Vestalibus illa 395
quae Nova Romano nunc Via iuncta foro est:
huc pede matronam nudo descendere vidi;
obstipui tacitus sustinuique gradum.
sensit anus vicina loci, iussumque sedere
adloquitur, quatiens voce tremente caput: 400
'hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes;
amne redundatis fossa madebat aquis.
Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras,
nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit;
qua Velabra solent in Circum ducere pompas, 405
nil praeter salices cassaque canna fuit:
saepe suburbanas rediens conviva per undas
cantat et ad nautas ebria verba iacit.
nondum conveniens diversis iste figuris
nomen ab averso ceperat amne deus. 410
hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus
et pede velato non adeunda palus.
stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet,
siccaque nunc tellus: mos tamen ille manet.'
reddiderat causam. 'valeas, anus optima' dixi; 415
'quod superest aevi molle sit omne tui.'
Cetera iam pridem didici puerilibus annis,
non tamen idcirco praetereunda mihi.
moenia Dardanides nuper nova fecerat Ilus
(Ilus adhuc Asiae dives habebat opes); 420
creditur armiferae signum caeleste Minervae
urbis in Iliacae desiluisse iuga.
cura videre fuit: vidi templumque locumque;
hoc superest illi, Pallada Roma tenet.
consulitur Smintheus, lucoque obscurus opaco 425
hos non mentito reddidit ore sonos:
'aetheriam servate deam, servabitis urbem:
imperium secum transferet illa loci.'
servat et inclusam summa tenet Ilus in arce,
curaque ad heredem Laomedonta redit; 430
sub Priamo servata parum: sic ipsa volebat,
ex quo iudicio forma revicta sua est.
seu gener Adrasti, seu furtis aptus Ulixes,
seu fuit Aeneas, eripuisse ferunt;
auctor in incerto, res est Romana: tuetur 435
Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt.
heu quantum timuere patres, quo tempore Vesta
arsit et est tectis obruta paene suis!
flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes,
mixtaque erat flammae flamma profana piae; 440
attonitae flebant demisso crine ministrae:
abstulerat vires corporis ipse timor.
provolat in medium, et magna 'succurrite' voce,
'non est auxilium flere' Metellus ait.
'pignora virgineis fatalia tollite palmis: 445
non ea sunt voto, sed rapienda manu.
me miserum! dubitatis?' ait. dubitare videbat
et pavidas posito procubuisse genu.
haurit aquas, tollensque manus 'ignoscite', dixit
'sacra: vir intrabo non adeunda viro. 450
si scelus est, in me commissi poena redundet:
sit capitis damno Roma soluta mei.'
dixit, et inrupit: factum dea rapta probavit,
pontificisque sui munere tuta fuit.
nunc bene lucetis sacrae sub Caesare flammae: 455
ignis in Iliacis nunc erit estque focis;
nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos
hoc duce, nec viva defodietur humo:
sic incesta perit, quia, quam violavit, in illam
conditur: est Tellus Vestaque numen idem. 460
Tum sibi Callaico Brutus cognomen ab hoste
fecit et Hispanam sanguine tinxit humum.
scilicet interdum miscentur tristia laetis,
ne populum toto pectore festa iuvent:
Crassus ad Euphraten aquilas natumque suosque 465
perdidit, et leto est ultimus ipse datus.
'Parthe, quid exsultas?' dixit dea 'signa remittes,
quique necem Crassi vindicet ultor erit.'

10. A N 468a

At simul auritis violae demuntur asellis,
et Cereris fruges aspera saxa terunt, 470
navita puppe sedens 'Delphina videbimus', inquit
'umida cum pulso nox erit orta die.'

11. B MATR : N vel NP 472a

Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui,
et vigil Eois Lucifer exit aquis:
ite, bonae matres (vestrum Matralia festum), 475
flavaque Thebanae reddite liba deae.
pontibus et magno iuncta est celeberrima Circo
area, quae posito de bove nomen habet.
hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti
sceptriferas Servi templa dedisse manus. 480
quae dea sit, quare famulas a limine templi
arceat (arcet enim) libaque tosta petat,
Bacche racemiferos hedera distincte capillos,
si domus illa tua est, derige vatis opus.
arserat obsequio Semele Iovis: accipit Ino 485
te, puer, et summa sedula nutrit ope.
intumuit Iuno, raptum quod paelice natum
educet: at sanguis ille sororis erat.
hinc agitur furiis Athamas et imagine falsa,
tuque cadis patria, parve Learche, manu; 490
maesta Learcheas mater tumulaverat umbras
et dederat miseris omnia iusta rogis.
haec quoque, funestos ut erat laniata capillos,
prosilit et cunis te, Melicerta, rapit.
est spatio contracta brevi, freta bina repellit, 495
unaque pulsatur, terra, duabus aquis:
huc venit insanis natum complexa lacertis,
et secum celso mittit in alta iugo.
excipit inlaesos Panope centumque sorores,
et placido lapsu per sua regna ferunt. 500
nondum Leucothea, nondum puer ille Palaemon
verticibus densi Thybridis ora tenent.
lucus erat, dubium Semelae Stimulaene vocetur;
maenadas Ausonias incoluisse ferunt:
quaerit ab his Ino quae gens foret. Arcadas esse 505
audit et Euandrum sceptra tenere loci;
dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas
instimulat fictis insidiosa sonis:
'o nimium faciles, o toto pectore captae,
non venit haec nostris hospes amica choris. 510
fraude petit, sacrique parat cognoscere ritum:
quo possit poenas pendere pignus habet.'
vix bene desierat, complent ululatibus auras
thyiades, effusis per sua colla comis,
iniciuntque manus puerumque revellere pugnant. 515
quos ignorat adhuc, invocat illa deos:
'dique virique loci, miserae succurrite matri.'
clamor Aventini saxa propinqua ferit.
adpulerat ripae vaccas Oetaeus Hiberas;
audit, et ad vocem concitus urget iter: 520
Herculis adventu quae vim modo ferre parabant
turpia femineae terga dedere fugae.
'quid petis hinc', (cognorat enim) 'matertera Bacchi?
an numen, quod me, te quoque vexat?' ait.
illa docet partim, partim praesentia nati 525
continet, et furiis in scelus isse pudet.
Rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis,
estque frequens, Ino, nomen in ore tuum.
hospita Carmentis fidos intrasse penates
diceris et longam deposuisse famem.
530
liba sua properata manu Tegeaea sacerdos
traditur in subito cocta dedisse foco.
nunc quoque liba iuvant festis Matralibus illam;
rustica sedulitas gratior arte fuit.
'nunc', ait 'o vates, venientia fata resigna, 535
qua licet: hospitiis hoc, precor, adde meis.'
parva mora est, caelum vates ac numina sumit,
fitque sui toto pectore plena dei;
vix illam subito posses cognoscere, tanto
sanctior et tanto, quam modo, maior erat. 540
'laeta canam: gaude, defuncta laboribus Ino'
dixit, 'et huic populo prospera semper ades.
numen eris pelagi: natum quoque pontus habebit.
in vestris aliud sumite nomen aquis:
Leucothea Grais, Matuta vocabere nostris; 545
in portus nato ius erit omne tuo,
quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet.
ite, precor, nostris aequus uterque locis.'
adnuerat, promissa fides; posuere labores,
nomina mutarunt: hic deus, illa dea est. 550
Cur vetet ancillas accedere quaeritis? odit,
principiumque odii, si sinat illa, canam.
una ministrarum solita est, Cadmei, tuarum
saepe sub amplexus coniugis ire tui.
improbus hanc Athamas furtim dilexit; ab illa 555
comperit agricolis semina tosta dari:
ipsa quidem fecisse negas, sed fama recepit:
hoc est cur odio sit tibi serva manus.
non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret:
ipsa parum felix visa fuisse parens. 560
alterius prolem melius mandabitis illi:
utilior Baccho quam fuit illa suis.
hanc tibi 'quo properas?' memorant dixisse, Rutili,
'luce mea Marso consul ab hoste cades.'
exitus accessit verbis, flumenque Toleni 565
purpureum mixtis sanguine fluxit aquis.
proximus annus erat: Pallantide caesus eadem
Didius hostiles ingeminavit opes.
Lux eadem, Fortuna, tua est, auctorque locusque;
sed superiniectis quis latet iste togis? 570
Servius est, hoc constat enim: sed causa latendi
discrepat, et dubium me quoque mentis habet.
dum dea furtivos timide profitetur amores,
caelestemque homini concubuisse pudet
(arsit enim magno correpta cupidine regis, 575
caecaque in hoc uno non fuit illa viro),
nocte domum parva solita est intrare fenestra,
unde Fenestellae nomina porta tenet.
nunc pudet, et voltus velamine celat amatos,
oraque sunt multa regia tecta toga. 580
an magis est verum post Tulli funera plebem
confusam placidi morte fuisse ducis:
nec modus ullus erat, crescebat imagine luctus,
donec eum positis occuluere togis?
tertia causa mihi spatio maiore canenda est; 585
nos tamen adductos intus agemus equos.
Tullia coniugio, sceleris mercede, peracto
his solita est dictis exstimulare virum:
'quid iuvat esse pares, te nostrae caede sororis
meque tui fratris, si pia vita placet? 590
vivere debuerant et vir meus et tua coniunx,
si nullum ausuri maius eramus opus.
et caput et regnum facio dotale parentis.
si vir es, i, dictas exige dotis opes.
regia res scelus est: socero cape regna necato, 595
et nostras patrio sanguine tingue manus.'
talibus instinctus solio privatus in alto
sederat: attonitum volgus in arma ruit:
hinc cruor et caedes, infirmaque vincitur aetas:
sceptra gener socero rapta Superbus habet. 600
ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus
concidit in dura sanguinulentus humo.
filia carpento, patrios initura penates,
ibat per medias alta feroxque vias.
corpus ut aspexit, lacrimis auriga profusis 605
restitit; hunc tali corripit illa sono:
'vadis, an exspectas pretium pietatis amarum?
duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas.'
certa fides facti: dictus Sceleratus ab illa
vicus, et aeterna res ea pressa nota. 610
post tamen hoc ausa est templum, monimenta parentis,
tangere: mira quidem, sed tamen acta loquar.
signum erat in solio residens sub imagine Tulli;
dicitur hoc oculis opposuisse manum,
et vox audita est 'voltus abscondite nostros, 615
ne natae videant ora nefanda meae.'
veste data tegitur; vetat hanc Fortuna moveri,
et sic e templo est ipsa locuta suo:
'ore revelato qua primum luce patebit
Servius, haec positi prima pudoris erit.' 620
parcite, matronae, vetitas attingere vestes
(sollemni satis est voce movere preces),
sitque caput semper Romano tectus amictu
qui rex in nostra septimus urbe fuit.
arserat hoc templum: signo tamen ille pepercit 625
ignis; opem nato Mulciber ipse tulit.
namque pater Tulli Volcanus, Ocresia mater
praesignis facie Corniculana fuit.
hanc secum Tanaquil, sacris de more peractis,
iussit in ornatum fundere vina focum: 630
hinc inter cineres obsceni forma virilis
aut fuit aut visa est, sed fuit illa magis.
iussa foco captiva sedet: conceptus ab illa
Servius a caelo semina gentis habet.
signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco 635
contigit, inque comis flammeus arsit apex.
Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede
Livia, quam caro praestitit ipsa viro.
disce tamen, veniens aetas: ubi Livia nunc est
porticus, immensae tecta fuere domus; 640
urbis opus domus una fuit spatiumque tenebat
quo brevius muris oppida multa tenent.
haec aequata solo est, nullo sub crimine regni,
sed quia luxuria visa nocere sua.
sustinuit tantas operum subvertere moles 645
totque suas heres perdere Caesar opes:
sic agitur censura et sic exempla parantur,
cum vindex, alios quod monet, ipse facit.

12. C N 13. D EID : NP ut vid. 648a

Nulla nota est veniente die, quam dicere possis;
Idibus Invicto sunt data templa Iovi. 650
et iam Quinquatrus iubeor narrare minores.
nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis.
'cur vagus incedit tota tibicen in Urbe?
quid sibi personae, quid stola longa volunt?'
sic ego. sic posita Tritonia cuspide dixit 655
(possim utinam doctae verba referre deae):
'temporibus veterum tibicinis usus avorum
magnus et in magno semper honore fuit:
cantabat fanis, cantabat tibia ludis,
cantabat maestis tibia funeribus; 660
dulcis erat mercede labor. tempusque secutum
quod subito gratae frangeret artis opus.
adde quod aedilis, pompam qui funeris irent,
artifices solos iusserat esse decem.
exilio mutant Urbem Tiburque recedunt: 665
exilium quodam tempore Tibur erat.
quaeritur in scaena cava tibia, quaeritur aris;
ducit supremos nenia nulla toros.
servierat quidam, quantolibet ordine dignus,
Tibure, sed longo tempore liber erat. 670
rure dapes parat ille suo, turbamque canoram
convocat: ad festas convenit illa dapes.
nox erat, et vinis oculique animique natabant,
cum praecomposito nuntius ore venit,
atque ita "quid cessas convivia solvere?" dixit 675
"auctor vindictae nam venit ecce tuae."
nec mora, convivae valido titubantia vino
membra movent; dubii stantque labantque pedes.
at dominus "discedite" ait, plaustroque morantes
sustulit; in plaustro scirpea lata fuit. 680
adliciunt somnos tempus motusque merumque,
potaque se Tibur turba redire putat.
iamque per Esquilias Romanam intraverat urbem,
et mane in medio plaustra fuere foro.
Plautius, ut posset specie numeroque senatum 685
fallere, personis imperat ora tegi,
admiscetque alios et, ut hunc tibicina coetum
augeat, in longis vestibus esse iubet;
sic reduces bene posse tegi, ne forte notentur
contra collegi iussa venire sui. 690
res placuit, cultuque novo licet Idibus uti
et canere ad veteres verba iocosa modos.'
haec ubi perdocuit, 'superest mihi discere' dixi
'cur sit Quinquatrus illa vocata dies.'
'Martius' inquit 'agit tali mea nomine festa, 695
estque sub inventis haec quoque turba meis.
prima, terebrato per rara foramina buxo,
ut daret, effeci, tibia longa sonos.
vox placuit: faciem liquidis referentibus undis
vidi virgineas intumuisse genas. 700
"ars mihi non tanti est; valeas, mea tibia" dixi:
excipit abiectam caespite ripa suo.
inventam satyrus primum miratur, et usum
nescit, et inflatam sentit habere sonum;
et modo dimittit digitis, modo concipit auras, 705
iamque inter nymphas arte superbus erat:
provocat et Phoebum. Phoebo superante pependit;
caesa recesserunt a cute membra sua.
sum tamen inventrix auctorque ego carminis huius:
hoc est cur nostros ars colat ista dies.' 710

(14. E EN) 15. F Q : ST : D : F 710a

Tertia nox veniet, qua tu, Dodoni Thyone,
stabis Agenorei fronte videnda bovis.
haec est illa dies qua tu purgamina Vestae,
Thybri, per Etruscas in mare mittis aquas.

16. G C 714a

Siqua fides ventis, Zephyro date carbasa, nautae: 715
cras veniet vestris ille secundus aquis.

17. H C 18. A C 716a

At pater Heliadum radios ubi tinxerit undis,
et cinget geminos stella serena polos,
tollet humo validos proles Hyriea lacertos;
continua Delphin nocte videndus erit. 720
scilicet hic olim Volscos Aequosque fugatos
viderat in campis, Algida terra, tuis;
unde suburbano clarus, Tuberte, triumpho
vectus es in niveis postmodo victor equis.

19. B C 724a

Iam sex et totidem luces de mense supersunt, 725
huic unum numero tu tamen adde diem.
sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt:
coepit Aventina Pallas in arce coli.

20. C C 728a

Iam tua, Laomedon, oritur nurus, ortaque noctem
pellit, et e pratis uda pruina fugit: 730
reddita, quisquis is est, Summano templa feruntur,
tum cum Romanis, Pyrrhe, timendus eras.

21. D C 732a

Hanc quoque cum patriis Galatea receperit undis,
plenaque securae terra quietis erit,
surgit humo iuvenis telis adflatus avitis, 735
et gemino nexas porrigit angue manus.
notus amor Phaedrae, nota est iniuria Thesei:
devovit natum credulus ille suum.
non impune pius iuvenis Troezena petebat:
dividit obstantes pectore taurus aquas. 740
solliciti terrentur equi, frustraque retenti
per scopulos dominum duraque saxa trahunt.
exciderat curru, lorisque morantibus artus
Hippolytus lacero corpore raptus erat,
reddideratque animam, multum indignante Diana. 745
'nulla' Coronides 'causa doloris' ait:
'namque pio iuveni vitam sine volnere reddam,
et cedent arti tristia fata meae.'
gramina continuo loculis depromit eburnis:
profuerant Glauci manibus illa prius, 750
tum cum observatas augur descendit in herbas,
usus et auxilio est anguis ab angue dato.
pectora ter tetigit, ter verba salubria dixit:
depositum terra sustulit ille caput.
lucus eum nemorisque sui Dictynna recessu 755
celat: Aricino Virbius ille lacu.
at Clymenus Clothoque dolent, haec fila teneri,
hic fieri regni iura minora sui.
Iuppiter, exemplum veritus, derexit in ipsum
fulmina qui nimiae moverat artis opem.
760
Phoebe, querebaris: deus est, placare parenti:
propter te, fieri quod vetat, ipse facit.

22. E C 23. F C 762a

Non ego te, quamvis properabis vincere, Caesar,
si vetet auspicium, signa movere velim.
sint tibi Flaminius Trasimenaque litora testes 765
per volucres aequos multa monere deos.
tempora si veteris quaeris temeraria damni,
quintus ab extremo mense bis ille dies.
postera lux melior: superat Masinissa Syphacem,
et cecidit telis Hasdrubal ipse suis. 770

24. G C 770a

Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis,
et fugiunt freno non remorante dies.
quam cito venerunt Fortunae Fortis honores!
post septem luces Iunius actus erit.
ite, deam laeti Fortem celebrate, Quirites: 775
in Tiberis ripa munera regis habet.
pars pede, pars etiam celeri decurrite cumba,
nec pudeat potos inde redire domum.
ferte coronatae iuvenum convivia, lintres,
multaque per medias vina bibantur aquas. 780
plebs colit hanc, quia qui posuit de plebe fuisse
fertur, et ex humili sceptra tulisse loco.
convenit et servis, serva quia Tullius ortus
constituit dubiae templa propinqua deae.

25. H C 26. A C, postea NP 784a

Ecce suburbana rediens male sobrius aede 785
ad stellas aliquis talia verba iacit:
'zona latet tua nunc, et cras fortasse latebit:
dehinc erit, Orion, aspicienda mihi.'
at, si non esset potus, dixisset eadem
venturum tempus solstitiale die. 790

27. B C 28. C C 790a

Lucifero subeunte Lares delubra tulerunt
hic ubi fit docta multa corona manu.
tempus idem Stator aedis habet, quam Romulus olim
ante Palatini condidit ora iugi.

29. D F 794a

Tot restant de mense dies quot nomina Parcis, 795
cum data sunt trabeae templa, Quirine, tuae.

30. E C 796a

Tempus Iuleis cras est natale Kalendis:
Pierides, coeptis addite summa meis.
dicite, Pierides, quis vos addixerit isti
cui dedit invitas victa noverca manus. 800
sic ego. sic Clio: 'clari monimenta Philippi
aspicis, unde trahit Marcia casta genus,
Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco,
in qua par facies nobilitate sua.
par animo quoque forma suo respondet; in illa 805
et genus et facies ingeniumque simul.
nec, quod laudamus formam, tu turpe putaris:
laudamus magnas hac quoque parte deas.
nupta fuit quondam matertera Caesaris illi:
o decus, o sacra femina digna domo!' 810
sic cecinit Clio, doctae adsensere sorores;
adnuit Alcides increpuitque lyram.